Missa Pro Rege

 

Introitus.  Dómine salvum fac Regem: et exáudi nos in die quá invocavérimus te. Quoniam Rex sperat in Domino: et in misericordia Altissimi non comovébitur. Glória Patri. Dómine

Oratio.  Quaesumus omnipotens Deus, ut famulus tuus N. Rex noster, qui tua miseratione suscepit regni gubernacula, virtutum etiam omnium percipiat incrementa; quibus decenter ornatus, et vitiorum monstra devitare, hoster superare, et ad te, qui via, veritas, et vita es, gratiosus valeat pervenire; Per Dominum. 

Lectio Epistolae beati Pauli Apostoli ad Timotheum. 

Carissimi, obsecro primum fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

Graduale.  Domine in virtute tua laetabitur Rex: et super salutare tuum exultabit vehementer. V/ Desiderium cordis ejus tribuisti ei: et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. 

Alleluia, Alleluia. V/ Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum: et omne consilium tuum confirmet. Alleluia. 

Post Septuagesimam, omisso Alleluia et Versu, dicitur:

Tractus . Inveni David servum meum: oleo sancto meo unxi eum. V/ Manus enim mea auxiliabitur ei : et brachium meum confortabit eum. V/ Nihil proficiet inimicus in eo : et filius iniquitatis non apponet nocere ei. V/ Et concidam a dacie ipsius inimicos ejus : et odientes eum in fugam convertam. 

Tempore Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur: 

Alleluia, Alleluia. V/ Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum: et omne consilium tuum confirmet. Alleluia. Inveni David servum meum: oleo sancto meo unxi eum. Alleluia. 

Sequentia Santi Evangelii secundum Matthaeum. 

In illo tempore; Abeuntes pharisaei, consilium inierunt ut caperent eum in sermone. Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Caesari, an non? Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritae? Ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio? Dicunt ei: Caesaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari: et quae sunt Dei, Deo.

Offertorium . Mittat tibi Dominus auxilium de sancto, et de Sion tueatur te : memor fit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. 

Secreta.  Munera, Domine, quaesumus oblata sanctifica, ut et nobis Unigeniti tui cirpus et sanguis fiant ;  et famulo tuo N. Regi nostro ad obtinendum animae corporisque salutem, et peragendum injunctum officium, te largiente, usquequaque proficiant ; Per eumdem Dominum. 

Communio. Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis quem confirmati tibi.

Postcommunio.  Hujus, Domine, oblatio sacrificii famulum tuum N. Regem nostrum ab omnibus tueatur adversis : quatenus et Ecclesiasticae pacis obtineat tranquillitatem, et post hujus temporis decursum, ad aeternam perveniat haereditatem  ; Per Dominum.